monumenta.ch > Cassiodorus > 6 > Psalmi, 73 > sectio 7 > sectio 28 > sectio 19 > ad Timotheum II, 4 > bkeCod.15.98r > Psalmi, 37 > Psalmi, 67 > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 31
Testis est Iesus, ne unum quidem nummum ab ea filiae derelictum, sed, ut ante iam dixi, derelictum magnum aes alienum: et, quod his difficilius est, fratrum et sororum immensam multitudinem, quos sustentare arduum, et abiicere impium est. Quid hac virtute mirabilius, feminam nobilissimae familiae, magnis quondam opibus, tanta fide omnia dilargitam, ut ad egestatem pene ultimam perveniret? Iactent alii pecunias, et in corbonam Dei aera congesta, funalibusque aureis dona pendentia. NEMO plus dedit pauperibus, quam quae sibi nihil reservavit. Nunc illa divitiis fruitur, et his bonis, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt . Nostram vicem dolemus, et invidere potius gloriae eius videbimur, si voluerimus diutius flere regnantem.